Digesta Iustiniani 34.2.34
inscriptio Pomponius libro nono ad Quintum Mucium
D.34.2.34pr. Scribit Quintus Mucius: si aurum suum omne pater familias uxori suæ legasset, id aurum, quod aurifici faciundum dedisset aut quod ei deberetur, si ab aurifice ei responsum non esset, mulieri non debetur․ Pomponius: hoc ex parte verum est, ex parte falsum․ nam de eo, quod debetur, sine dubio: ut puta si auri libras stipulatus fuerit, hoc aurum, quod ei deberetur ex stipulatu, non pertinet ad uxorem, cum illius factum adhuc non sit: id enim, quod suum esset, non quod in actione haberet, legavit․ in aurifice falsum est, si aurum dederit ita, ut ex eo auro aliquid sibi faceret: nam tunc, licet apud aurificem sit aurum, dominium tamen non mutavit manet tamen eius qui dedit et tantum videtur mercedem præstaturus pro opera aurifici: per quod eo perducimur, ut nihilo minus uxori debeatur․ quod si aurum dedit aurifici, ut non tamen ex eo auro fieret sibi aliquod corpusculum, sed ex alio, tunc, quatenus dominium transit eius auri ad aurificem (quippe quasi permutationem fecisse videatur), et hoc aurum non transibit ad uxorem.
D.34.2.34.1 Item scribit Quintus Mucius, si maritus uxori, cum haberet quinque pondo auri, legasset ita: ‘aurum quodcumque uxoris causa paratum esset’, uti heres uxori daret, etiamsi libra auri inde venisset et mortis tempore amplius quam quattuor libræ non deprehendentur, in totis quinque libris heredem esse obligatum, quoniam articulus ‘est’ præsentis temporis demonstrationem in se continens․ quod ipsum quantum ad ipsam iuris obligationem pertineat, recte dicetur, id est ut ipso iure heres sit obligatus․ verum sciendum, si in hoc alienaverit testator inde libram, quod deminuere vellet ex legato uxoris suæ, tunc mutata voluntas defuncti locum faciet doli mali exceptioni, ut, si perseveraverit mulier in petendis quinque libris, exceptione doli mali submoveatur․ sed si ex necessitate aliqua compulsus testator, non quod vellet deminuere ex legato, tunc mulieri ipso iure quinque libræ auri debebuntur nec doli mali exceptio nocebit adversus petentem.
D.34.2.34.2 Quod si ita legasset uxori ‘aurum quod eius causa paratum erit’, tunc rectissime scribit Quintus Mucius, ut hæc scriptura habeat in se et demonstrationem legati et argumentum: ideoque ipso iure alienata libra auri amplius quattuor pondo non remanebunt in obligatione, nec erit utendum distinctione, qua ex causa alienaverit testator.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
