Digesta Iustiniani 34.2.32.7
inscriptio Paulus libro secundo ad Vitellium
D.34.2.32pr. Pediculis argenteis adiuncta sigilla ænea ceteraque omnia, quæ ad eandem similitudinem redigi possunt, argento facto cedunt.
D.34.2.32.1 Auro facto adnumerantur gemmæ anulis inclusæ, quippe anulorum sunt, cymbia argentea crustis aureis illigata․ margaritæ, quæ ita ornamentis muliebribus contextæ sunt, ut in his aspectus auri potentior sit, auro facto adnumerantur․ aurea emblemata, quæ in lapidibus apsidibus argenteis essent et replumbari possent, deberi Gallus ait: sed Labeo improbat․ Tubero autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait: alioquin aurata et inclusa vasa alterius materiæ auri numero non habenda.
D.34.2.32.2 Argento potorio vel escario legato in his, quæ dubium est cuius generis sint, consuetudinem patris familias spectandam, non etiam in his, quæ certum est eius generis non esse.
D.34.2.32.3 Quidam primipilaris uxori suæ argentum escarium legaverat: quæsitum est, cum pater familias in argento suo vasa habuerat, quibus et potabat et edebat, an legato hæc quoque vasa continerentur. Scævola respondit contineri.
D.34.2.32.4 Idem, cum quæreretur de tali legato: ‘hoc amplius filia mea dulcissima e medio sumito tibique habeto ornamentum omne meum muliebre cum auro et si qua alia muliebria apparuerint’, cum testatrix negotiatrix fuerit, an non solum argentum, quod in domo vel intra horreum usibus eius fuit, legato cedit, sed etiam quod in basilica fuit muliebre: respondit, si testatrix habuit proprium argentum ad usum suum paratum, non videri id legatum, quod negotiandi causa venale proponi soleret, nisi de eo quoque sensisse is qui petat probet.
D.34.2.32.5 Neratius Proculum refert ita respondisse vasis electrinis legatis nihil interesse, quantum ea vasa, de quibus quæritur, argenti aut electri habebant, sed utrum argentum electro an electrum argento cedat: id ex aspectu vasorum facilius intellegi posse: quod si in obscuro sit, inspiciendum est, in utro numero ea vasa is, qui testamentum fecit, habuerit.
D.34.2.32.6 Labeo testamento suo Neratiæ uxori suæ nominatim legavit ‘vestem mundum muliebrem omnem ornamentaque muliebria omnia lanam linum purpuram versicoloria facta infectaque omnia’ et cetera․ sed non mutat substantiam rerum non necessaria verborum multiplicatio, quia Labeo testamento lanam ac deinde versicoloria scripsit, quasi desit lana tincta lana esse, detractoque verbo ‘versicolorio’ nihilo minus etiam versicoloria debebuntur, si non appareat aliam defuncti voluntatem fuisse.
D.34.2.32.7 Titia mundum muliebrem Septiciæ legavit: ea putabat sibi legata et ornamenta et monilia, in quibus gemmæ et margaritæ insunt, et anulos et vestem tam coloriam: quæsitum est, an hæc omnia mundo continentur․ Scævola respondit ex his quæ proponerentur dumtaxat argentum balneare mundo muliebri contineri.
D.34.2.32.8 Item cum inaures, in quibus duæ margaritæ elenchi et smaragdi duo, legasset et postea elenchos eisdem detraxisset et quæreretur, an nihilo minus detractis elenchis inaures deberentur: respondit deberi, si maneant inaures, quamvis margarita eis detracta sint.
D.34.2.32.9 De alio idem respondit, cum quædam ornamentum mamillatum ex cylindris triginta quattuor et tympanis margaritis triginta quattuor legasset et postea quattuor ex cylindris, etiam sex de margaritis detraxisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
