Digesta Iustiniani 34.2.30
inscriptio Paulus libro singulari de adsignatione libertorum
D.34.2.30 Si quis ita legaverit: ‘uxori meæ mundum ornamenta seu quæ eius causa paravi, do lego’, placet omnia deberi, sicuti cum ita legatur: ‘Titio vina, quæ in urbe habeo seu in portu, do lego’, omnia deberi: hoc enim verbum ‘seu’ ampliandi legati gratia positum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
