Digesta Iustiniani 34.2.27.3
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo quarto ad Sabinum
D.34.2.27pr. Quintus Mucius libro secundo iuris civilis ita definit argentum factum vas argenteum videri esse.
D.34.2.27.1 An cui argentum omne legatum est, ei nummi quoque legati esse videantur, quæritur․ et ego puto non contineri: non facile enim quisquam argenti numero nummos computat․ item argento facto legato puto, nisi evidenter contra sensisse testatorem appareat, nummos non contineri.
D.34.2.27.2 Argento omni legato, quod suum esset, sine dubio non debetur id, quod in credito esset: hoc ideo, quia non videtur suum esse, quod vindicari non possit.
D.34.2.27.3 Cui aurum vel argentum factum legatum est, si fractum aut collisum sit, non continetur: Servius enim existimat aurum vel argentum factum id videri, quo commode uti possumus, argentum autem fractum et collisum non incidere in eam definitionem, sed infecto contineri.
D.34.2.27.4 Cui legatum est aurum omne, quod suum esset cum moreretur, eius omne aurum fiet, quod tunc pater familias, cum moreretur, vindicare potuit suum esse․ sed si qua distributio eius rei facta est, tunc interest, quomodo sit legatum․ si factum aurum legatum est, omne ad eum pertinet cui legatum est, ex quo auro aliquid est effectum, sive id suæ sive alterius usionis causa paratum esset, veluti vasa aurea emblemata signa aurum muliebre et cetera, quæ his rebus sunt similia․ sed si infectum legatum est, quod eius ita factum est, ut eo, quod ad rem comparatum est, non possis uti sine refectione, quodque ab eo patre familias infecti numero fuerat, id videtur legatum esse․ si autem aurum vel argentum signatum legatum est, id pater familias videtur testamento legasse, quod eius aliqua forma est expressum: veluti quæ filippi sunt itemque nomismata et similia.
D.34.2.27.5 Argento legato non puto ventris causa habita scafia contineri, quia argenti numero non habentur.
D.34.2.27.6 Argentum factum recte quis ita definierit quod neque in massa neque in lamna neque in signato neque in supellectili neque in mundo neque in ornamentis insit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
