Digesta Iustiniani 34.2.25.3
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo quarto ad Sabinum
D.34.2.25pr. Argumento sunt etiam nationes quædam, veluti Sarmatarum, quæ pellibus teguntur.
D.34.2.25.1 Aristo etiam coactilia vesti cedere ait et tegimenta supselliorum huic legato cedere.
D.34.2.25.2 Vittæ margaritarum, item fibulæ ornamentorum magis quam vestis sunt.
D.34.2.25.3 Tapeta vesti cedunt, quæ aut sterni aut inici solent: sed stragulas et babylonica, quæ equis insterni solent, non puto vestis esse.
D.34.2.25.4 Fasciæ crurales pedulesque et inpilia vestis loco sunt, quia partem corporis vestiunt․ alia causa est udonum, quia usum calciamentorum præstant.
D.34.2.25.5 Cervicalia quoque vestis nomine continentur.
D.34.2.25.6 Si quis addiderit ‘vestem suam’, apparet de ea eum sensisse, quam ipse in usus suos habuit.
D.34.2.25.7 Culcitæ etiam vestis erunt.
D.34.2.25.8 Item pelles caprinæ et agninæ vestis erunt.
D.34.2.25.9 Muliebri veste legata et infantilem contineri et puellarum et virginum Pomponius libro vicesimo secundo ad Sabinum recte scribit: mulieres enim omnes dici, quæcumque sexus feminini sunt.
D.34.2.25.10 Ornamenta muliebria sunt, quibus mulier ornatur, veluti inaures armillæ viriolæ anuli præter signatorios et omnia, quæ ad aliam rem nullam parantur, nisi corporis ornandi causa: quo ex numero etiam hæc sunt: aurum gemmæ lapilli, quia aliam nullam in se utilitatem habent․ mundus mulieris est, quo mulier mundior fit: continentur eo specula matulæ unguenta vasa unguentaria et si qua similia dici possunt, veluti lavatio riscus․ ornamentorum hæc: vittæ mitræ semimitræ calautica acus cum margarita, quam mulieres habere solent, reticula crocyfantia․ sicut et mulier potest esse munda, non tamen ornata, ut solet contingere in his, quæ se emundaverint lotæ in balneo neque se ornaverint: et contra est aliqua ex somno statim ornata, non tamen conmundata.
D.34.2.25.11 Margarita si non soluta sunt vel qui alii lapides (si quidem exemptiles sint), dicendum est ornamentorum loco haberi: sed et si in hoc sint resoluti ut componantur, ornamentorum loco sunt․ quod si adhuc sint rudes lapilli vel margaritæ vel gemmæ, ornamentorum loco non erunt, nisi alia mens fuit testantis, qui hæc quoque, quæ ad ornamenta paraverat, ornamentorum loco et appellatione comprehendi voluit.
D.34.2.25.12 Unguenta, quibus valetudinis causa unguimur, mundo non continentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
