Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.2.23.1

DE AURO ARGENTO MUNDO ORNAMENTIS UNGUENTIS VESTE VEL VESTIMENTIS ET STATUIS LEGATIS

inscriptio Ulpianus libro quadragesimo quarto ad Sabinum

D.34.2.23pr. Vestis an vestimenta legentur, nihil refert.

D.34.2.23.1 Vestimentorum sunt omnia lanea lineaque vel serica vel bombycina, quæ induendi præcingendi amiciendi insternendi iniciendi incubandive causa parata sunt et quæ his accessionis vice cedunt, quæ sunt insitæ picturæ clavique qui vestibus insuuntur.

D.34.2.23.2 Vestimenta omnia aut virilia sunt aut puerilia aut muliebria aut communia aut familiarica․ virilia sunt, quæ ipsius patris familiæ causa parata sunt, veluti togæ tunicæ palliola vestimenta stragula amfitapa et saga reliquaque similia․ puerilia sunt, quæ ad nullum alium usum pertinent nisi puerilem, veluti togæ prætextæ aliculæ chlamydes pallia quæ filiis nostris comparamus․ muliebria sunt, quæ matris familiæ causa sunt comparata, quibus vir non facile uti potest sine vituperatione, veluti stolæ pallia tunicæ capitia zonæ mitræ, quæ magis capitis tegendi quam ornandi causa sunt comparata, plagulæ pænulæ․ communia sunt, quibus promiscui utitur mulier cum viro, veluti si eiusmodi penula palliumve est et reliqua huiusmodi, quibus sine reprehensione vel vir vel uxor utatur. familiarica sunt, quæ ad familiam vestiendam parata sunt, sicuti saga tunicæ pænulæ lintea vestimenta stragula et consimilia.

D.34.2.23.3 Vestis etiam ex pellibus constabit,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑