Digesta Iustiniani 34.2.2.8
inscriptio Africanus libro secundo quæstionum
D.34.2.2 Qui tibi mandaverat, ut ornamenta in usum uxoris suæ emeres, eidem uxori uti adsolet legavit ‘quæ eius causa parata erunt’: tu deinde post mortem mandatoris ignorans eum decessisse emisti․ non debebuntur mulieri, quoniam ea verba ad mortis tempus referuntur․ at si vivente testatore, muliere autem mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax hoc legatum esse, quando non possit vere dici eius causa paratum videri, quæ prius decessit․ eadem dicenda erunt et si vivat quidem mulier, sed diverterit et quæratur, an post empta ei debeantur, quasi non videantur uxoris causa parata.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
