Digesta Iustiniani 34.2.19.6
inscriptio Ulpianus libro vicesimo ad Sabinum
D.34.2.19pr. Cum aurum vel argentum legatum est, quidquid auri argentique relictum sit, legato continetur sive factum sive infectum: pecuniam autem signatam placet eo legato non contineri.
D.34.2.19.1 Proinde si certum pondus auri sit legatum vel argenti, magis quantitas legata videtur, nec ex vasis tanget.
D.34.2.19.2 Sed si argenti facti pondo centum sint legata, ex facto argento debebitur legatum․ unde est quæsitum apud Celsum, an et vascula possit separare: et scripsit vascula non separaturum, licet ei optio fuerit relicta.
D.34.2.19.3 Idem Celsus libro nono decimo quæstionum quærit, si centum pondo argenti fuerint relicta, an replumbari debeant, ut sic appendantur. et Proculus et Celsus aiunt exempto plumbo appendi debere: nam et emptoribus replumbatæ adsignantur et in rationes argenti pondus sic defertur: quæ sententia habet rationem.
D.34.2.19.4 Plane si cui vascula argentea, ut puta lances quadratæ sint legatæ, etiam plumbum, quo continentur, eum sequetur.
D.34.2.19.5 Simili modo quæritur, si cui argentum legetur, an emblemata aurea quæ in eo sunt eum sequantur․ et Pomponius libro quinto ex Sabino distinguit multum interesse, certum pondus ei argenti facti legetur an vero argentum factum: si pondus, non contineri, si argentum factum, contineri, quoniam argento cedit, quod ad speciem argenti iunctum est, quemadmodum clavi aurei et purpuræ pars sunt vestimentorum․ idem Pomponius libris epistularum, etsi non sunt clavi vestimentis consuti, tamen veste legata contineri.
D.34.2.19.6 Idem Celsus libro nono decimo digestorum, commentariorum septimo scribit auro legato ea, quæ inaurata sunt, non deberi, nec aurea emblemata, quæ in absidibus argenteis sint.
D.34.2.19.7 An autem auri appellatione anuli aurei contineantur, quæritur: et Quintus Saturninus libro decimo ad edictum scribit contineri.
D.34.2.19.8 Lectum plane argenteum vel si qua alia supellex argentea fuit, argenti appellatione non continetur, si numero argenti habita non est, ut in iunctura argentea scio me dixisse, quod non in argentario pater familias reponebat․ sed nec candelabra nec lucernæ argenteæ vel sigilla, quæ in domo reposita sunt, vel imagines argenteæ argenti appellatione continebuntur, nec speculum vel parieti adfixum vel etiam quod mulier mundi causa habuit, si modo non in argenti numero habita sunt.
D.34.2.19.9 Argento facto legato Quintus Mucius ait vasa argentea contineri, veluti parapsidas acetabula trullas pelves et his similia, non tamen quæ supellectilis sunt.
D.34.2.19.10 Sed cui vasa sint legata, non solum ea continentur, quæ aliquid in se recipiant edendi bibendique causa paratum, sed et quæ aliquid sustineant: et ideo scutellas vel promulsidaria contineri. repositoria quoque continebuntur: nam vasorum appellatio generalis est, dicimus vasa vinaria et navalia.
D.34.2.19.11 Infecti autem argenti appellatio rudem materiam continet, id est non factam․ quid ergo si coeptum sit argentum fabricari? nondum perfectum utrum facti an infecti appellatione contineatur, dubitari potest: sed puto magis facti․ certe si iam erat factum, sed cælabatur, facti appellatione continebitur․ an et cælati continebitur, quod cælari coepit? et puto contineri, si cui forte cælatum sit argentum legatum.
D.34.2.19.12 Si cui escarium argentum legatum sit, id solum debebitur, quod ad epulandum in ministerio habuit, id est ad esum et potum․ unde de aquiminario dubitatum est: et puto contineri, nam et hoc propter escam paratur․ certe si caccabos argenteos habebat vel miliarium argenteum vel sartaginem vel aliud vas ad coquendum, dubitari poterit, an escario contineatur․ et hæc magis cocinatorii instrumenti sunt.
D.34.2.19.13 Perveniamus et ad gemmas inclusas argento auroque․ et ait Sabinus auro argentove cedere: ei enim cedit, cuius maior est species․ quod recte expressit: semper enim cum quærimus, quid cui cedat, illud spectamus, quid cuius rei ornandæ causa adhibetur, ut accessio cedat principali․ cedent igitur gemmæ, fialis vel lancibus inclusæ, auro argentove.
D.34.2.19.14 Sed et in coronis mensarum gemmæ coronis cedent et hæ mensis.
D.34.2.19.15 In margaritis quoque et auro idem est: nam si margaritæ auri ornandi gratia adhibitæ sunt, auro cedunt, si contra, aurum margaritis cedet.
D.34.2.19.16 Idem et in gemmis anulis inclusis.
D.34.2.19.17 Gemmæ autem sunt perlucidæ materiæ, quas, ut refert Sabinus libris ad Vitellium, Servius a lapillis eo distinguebat, quod gemmæ essent perlucidæ materiæ, velut smaragdi chrysolithi amethysti, lapilli autem contrariæ superioribus naturæ, ut obsidiani, veientani.
D.34.2.19.18 Margaritas autem nec gemmis nec lapillis contineri satis constitisse ibidem Sabinus ait, quia concha apud rubrum mare et crescit et coalescit.
D.34.2.19.19 Murrina autem vasa in gemmis non esse Cassius scribit.
D.34.2.19.20 Auro legato vasa aurea continentur et gemmis gemmea vasa․ secundum hæc sive gemmæ sint in aureis vasis sive in argenteis, auro argentove cedent, quoniam hoc spectamus, quæ res cuius rei ornandæ causa fuerit adhibita, non quæ sit pretiosior.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
