Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.2.10

DE AURO ARGENTO MUNDO ORNAMENTIS UNGUENTIS VESTE VEL VESTIMENTIS ET STATUIS LEGATIS

inscriptio Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

D.34.2.10 Quintus Mucius ait: si pater familias uxori vas aut vestimentum aut quippiam aliud ita legavit ‘quod eius causa emptum paratumve esset’, id videtur legasse, quod magis illius quam communis usus causa paratum esset․ Pomponius : sed hoc verum est non solum, si ipsius viri et uxoris communis usus, sed etiam si liberorum eius aut alterius alicuius communis usus fuerit: id enim videtur demonstrasse, quod proprio usui uxoris comparatum sit․ sed quod Quintus Mucius demonstrat ‘vas aut vestimentum aut quid aliud’, efficit, ut falsa sint quæ subiecimus: multum enim interest, generaliter an specialiter legentur hæc․ nam si generaliter, veluti ita ‘quæ uxoris causa comparata sunt’, vera est illius definitio: si vero ita scriptum fuerit ‘vestem illam purpuram’, ut certa demonstraret, licet adiectum sit ‘quæ eius causa empta paratave essent’, licet neque empta neque parata neque in usum ei data sint, legatum omnimodo valet, quia certo corpore legato demonstratio falsa posita non peremit legatum․ veluti si ita sit scriptum: ‘Stichum, quem ex venditione Titii emi’: nam si neque emit aut ex alia venditione emit, legatum nihilo minus valet․ plane si ita legatum fuerit ‘vas aut vestimenta, aut quæ uxoris causa parata sunt’, tunc æque erit vera Quinti Muci sententia: quo casu sciendum est, etiam si alienæ res hæ fuerint, quas putavit testator suas esse, heredem teneri, ut eas det.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑