Digesta Iustiniani 34.1.9
inscriptio Papinianus libro octavo responsorum
D.34.1.9pr. Alio herede instituto ita scripsit: ‘a te peto, Gai Sei, quidquid ex hereditate mea redegeris, illis alumnis meis des singulis denos aureos eandemque summam penes te esse volo, cuius ex incremento eos alere te volo: reliquum restitues Numerio colliberto nostro’. respondi, quamvis distrahere bona Gaius Seius alio scripto herede non possit, tamen eum, alumnis relictam pecuniam ut servet ac restituat, intra Falcidiam recte petiturum: quod de superfluo probari non potest.
D.34.1.9.1 Eum quoque libertum inter eos, quibus cibaria, item vestiarium patrona, quæ viva præstabat, reliquit, recte fideicommissum petiturum existimavi, qui annuos viginti aureos et menstruum frumentum atque vinum acceptavit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
