Digesta Iustiniani 34.1.8.2
inscriptio Papinianus libro septimo responsorum
D.34.1.8 Pecuniæ sortem alimentis libertorum destinatam unum ex heredibus secundum voluntatem defuncti præcipientem cavere non esse cogendum ex persona deficientium partes coheredibus restitui placuit: ob eam igitur speciem post mortem omnium libertorum indebiti non competit actio nec utilis dabitur․ diversa causa est eius, cui legatorum divisio mandatur: nam ea res præsentem ac momentariam curam iniungit, alimentorum vero præbendorum necessitas oneribus menstruis atque annuis verecundiam quoque pulsantibus adstringitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
