Digesta Iustiniani 34.1.4
inscriptio Modestinus libro decimo responsorum
D.34.1.4pr. Τοἷς τε ἀπελευϑέροις ταἷς τε ἀπελευϑέραις μου, οὑς ζῶσα ἔν τε τῇ διαϑήκη ἔν τε τῷ κωδικίλλω ἠλευϑέρωσα ἢ ἐλευϑερώσω, δοϑῆναι βούλομαι τὰ ἐν Χίοις μου χωρία, ἐπὶ τῷ καὶ ὅσα ζώσης μου ἐλάμβανον στοιχεῖσϑαι αὐτοῖς κιβαρίου καὶ βεστιαρίου ὀνόματι․ quæro, quam habeant significationem, utrum ut ex prædiis alimenta ipsi capiant an vero ut præter prædia et cibaria et vestiaria ab herede percipiant? et utrum proprietas an usus fructus relictus est? et si proprietas relicta sit, aliquid tamen superfluum inveniatur in reditibus, quam est in quantitate cibariorum et vestiariorum, an ad heredem patronæ pertinet? et si mortui aliqui ex libertis sint, an pars eorum ad fideicommissarios superstites pertinet? et an die cedente fideicommissi morientium libertorum portiones ad heredes eorum an testatoris decurrant? Modestinus respondit: videntur mihi ipsa prædia esse libertis relicta, ut pleno dominio hæc habeant et non per solum usum fructum: et ideo et si quid superfluum in reditibus quam in cibariis erit, hoc ad libertos pertineat․ sed et si decesserit fideicommissarius ante diem fideicommissi cedentem, pars eius ad ceteros fideicommissarios pertinet: post diem autem cedentem si qui mortui sint, ad suos heredes hæc transmittent.
D.34.1.4.1 Lucius Titius testamento suo libertis libertabusque cibaria et vestiaria a liberis suis eisdemque heredibus præstari iussit nulla condicione addita: quæro, an, si sine patroni liberis idem liberti agant, cibaria et vestiaria accipere possint․ Modestinus respondit nihil proponi, propter quod petitio eorum, quæ testamento pure legata sunt, non competat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
