Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.1.3

DE ALIMENTIS VEL CIBARIIS LEGATIS

inscriptio Ulpianus libro secundo de officio consulis

D.34.1.3 Solent iudices ex causa alimentorum libertos dividere, quotiens plures sunt heredes, ne a singulis heredibus minutatim alimenta petentes distringantur: quam divisionem perinde tueri oportet atque si pater familias ipse libertos divisisset․ solent et unum eligere, per quem alimenta præstentur, aut ex voluntate defuncti aut arbitrio suo, ut rescripta subiecta ostendunt: ‘Exemplum libelli dati mihi a libertis Silii misi vobis, sciens ad exemplum istam rem pertinere, quia multi testamentis suis præstari libertis iubent necessaria, quæ quia minimi æris sunt, ad nihilum perducuntur, cum plures heredes coeperunt per successiones existere․ qua de causa puto vos recte facturos, si convocatis Favillæ heredibus procuratoribusve eorum constitueritis, cui a ceteris dari debeat pecunia, ex cuius usuris alimenta præstentur․ debebit autem is qui accipiet cavere eis qui dabunt redditurum se, ut quisque ex libertis decesserit aliove quo modo in civitate esse desierit, tantum ex sorte, quantum efficiet pro portione computatio’․ Divus Pius Rubrio cuidam Telesphoro rescripsit: ‘Consules vocatis his, a quibus vobis alimenta deberi ex causa fideicommissi constiterit, vel omnes ab uno vel facta pro rata distributione quis et a quibus percipiatis, decernent․ fiscus enim, si eo nomine quid ab eo vobis deberetur, exemplum sequetur․ iam nunc sciatis partes eorum, qui solvendo esse desierint, non pertinere ad onus reliquorum heredum’.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑