Digesta Iustiniani 34.1.22
inscriptio Valens libro primo fideicommissorum
D.34.1.22pr. Cum alimenta per fideicommissum relicta sunt non adiecta quantitate, ante omnia inspiciendum est, quæ defunctus solitus fuerat ei præstare, deinde quid ceteris eiusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit, tum ex facultatibus defuncti et caritate eius, cui fideicommissum datum erit, modus statui debebit.
D.34.1.22.1 Qui fratris sui libertis alimenta debebat, his testamento vineas cum hac adiectione reliquerat ‘ut habeant, unde se pascant’․ si pro alimentis vineas reliquisset, non aliter eis ex fideicommissi causa eas præstari debere, quam si testamenti obligatione heredes liberassent: aut, si id omissum fuisset et postea ex testamento agerent, doli mali exceptione tutum heredem futurum, scilicet si non minus valent vineæ quam alimentorum æstimatio․ illam autem adiectionem ‘ut habeant unde se pascant’ magis ad causam prælegandi quam ad usum fructum constituendum pertinere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
