Digesta Iustiniani 34.1.20
inscriptio Scævola libro tertio responsorum
D.34.1.20pr. ‘Stichus nutricis meæ nepos liber esto: cui decem aureos annuos dari volo’․ qui deinde interpositis nominibus eidem Sticho contubernalem eius et liberos legavit hisque, quæ vivus præstabat: deinde alio capite libertis omnibus quæ vivus præstabat dari iussit․ quæro, an Stichus præter suum legatum et alimenta percipere possit. respondit secundum ea quæ proponerentur non posse.
D.34.1.20.1 Item cum alimenta libertis utriusque sexus reliquerit a re publica et ex prædiis, quæ ei legavit, dari voluisset, quæro, Stichi contubernali et liberis utrum ab herede instituto an a re publica diaria et vestiaria, quæ vivus dabat, præstari deberent․ respondit posse benigna voluntatis interpretatione dici his quoque a re publica præstanda.
D.34.1.20.2 Titia usum fructum fundi legavit Mævio eiusque fidei commisit, ut ex reditu fundi præstaret Pamphilæ et Sticho annuos centenos nummos quoad vivent: quæro, an mortuo Mævio heres alimenta debeat. respondit nihil proponi, cur debeant præstari ab herede Titiæ: sed nec ab herede legatarii, nisi id testator manifeste probetur voluisse etiam finito usu fructu præstari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei præstandæ sufficeret.
D.34.1.20.3 Mater filio herede instituto per fideicommissum libertatem Pamphilo servo dedit: eidem cibariorum nomine legavit quinos aureos et vestiarii in singulos annos quinquagenos, si cum filio eius moretur: quæro, filio defuncto an alimenta debentur․ respondit, si condicioni paruisset, deberi et post mortem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
