Digesta Iustiniani 34.1.2
inscriptio Marcianus libro octavo institutionum
D.34.1.2pr. Si quis libertis alimenta reliquerit, et si legati fuerint servi et rogati legatarii manumittere, ad fideicommissum admittuntur, ut et divi quoque Severus et Antoninus rescripserunt.
D.34.1.2.1 Et licet ad fiscum bona fuerint devoluta, ex quibus alimenta debeantur, præstanda sunt, sicuti si ad quemlibet successorem transissent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
