Digesta Iustiniani 34.1.18.pr
inscriptio Scævola libro vicesimo digestorum
D.34.1.18pr. Libertis, quos testamento manumiserat, alimentorum nomine menstruos decem legaverat, deinde codicillis generaliter omnibus libertis menstruos septem et annuos vestiarii nomine denos legavit: quæsitum est, an et ex testamento et ex codicillis libertis fideicommissum heredes præstare debeant․ respondit nihil proponi, cur non ea, quæ codicillis data proponerentur, præstari deberent: nam ab his, quæ testamento cibariorum nomine legata essent, recessum est propter ea, quæ codicillis relicta sunt.
D.34.1.18.1 Manumissis testamento cibaria annua, si cum matre morabuntur, per fideicommissum dedit: mater filio triennio supervixit neque cibaria neque vestiaria eis præstitit, cum in petitione fideicommissi liberti cessarent: sed et filia posteaquam matri heres exstitit, quoad vixit annis quattuordecim interpellata de isdem solvendis non est․ quæsitum est, an post mortem filiæ a novissimo herede petere possint et tam præteriti temporis quam futuri id, quod cibariorum nomine et vestiarii relictum est․ respondit, si condicio exstitisset, nihil proponi, cur non possent.
D.34.1.18.2 Ab heredibus Stichum manumitti voluit eique, si cum Seio moraretur, cibaria et vestiaria præstari a Seio: deinde hæc verba adiecit: ‘te autem, Sei, peto, ut, cum ad annum vicesimum quintum perveneris, militiam ei compares, si tamen te ante non reliquerit’․ quæsitum est, Sticho statim libertatem consecuto, prius autem defuncto Seio quam ad annum vicesimum quintum perveniret, an ab his, ad quos bona Seii pervenerunt, militia Sticho comparari debet? et si placet deberi, utrum statim militia comparanda sit an eo tempore, quo Seius annum vicesimum quintum expleturus fuisset, si supervixisset? respondit, cum placeat comparandam, non ante deberi, quam id tempus cessisset.
D.34.1.18.3 Postumis heredibus institutis et patre et matre, et substitutione facta actores manumisit et peculia eis legavit et annua et certis libertis suis legata et aliis exteris plura: deinde post testamentum factum nata filia codicillis ita cavit: ‘si quid testamento, quod ante hoc tempus feci, legavi cui dari volui, peto ab his, uti tertiam partem Pætinæ filiæ meæ reddant’: secundis autem tabulis facta pupillari substitutione impuberibus libertis, quibus a parentibus libertates dedit, eo amplius alterum tantum, quantum in nummo præter cibaria et vestiaria dari voluit․ quæsitum est, cum supervixisset filia testamento aperto et codicillis, postea autem decesserit et fideicommissum datum ei de restituenda parte tertia ad heredes suos transmiserat, an etiam cibariorum et vestiariorum tertiæ partes ei per fideicommissum datæ esse videantur․ respondit non videri.
D.34.1.18.4 Idem quæsiit, an eorum, quæ codicillis per fideicommissum relicta sunt, tertiæ partes ad filiam pertinere deberent․ respondit non deberi․ idem quæsiit, an alterum tantum a substitutione legatum deducta tertia parte quantitatis legatorum testamento datorum computari debeat, ut duæ partes quantitatis debeantur, præter codicillos, quibus tertiam partem codicillis legatorum ad filiam suam pertinere voluit․ respondit integrum ex tabulis substitutionis deberi.
D.34.1.18.5 Cibaria et vestiaria per fideicommissum dederat et ita adiecerat: ‘quos libertos meos, ubi corpus meum positum fuerit, ibi eos morari iubeo, ut per absentiam filiarum mearum ad sarcofagum meum memoriam meam quotannis celebrent’․ quæsitum est, uni ex libertis, qui a die mortis neque ad heredes accesserit neque ad sepulchrum morari voluerit, an alimenta præstanda sint․ respondit non præstanda.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
