Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.1.16

DE ALIMENTIS VEL CIBARIIS LEGATIS

inscriptio Scævola libro octavo decimo digestorum

D.34.1.16pr. Alimenta et vestiaria libertis suis dedit: quæsitum est, an, quia nominatim a Moderato uno ex heredibus dari iussit testator, solus Moderatus debeat, non etiam post mortem Moderati heredes eius. respondit et heredes teneri.

D.34.1.16.1 Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisve manumiserat, alimenta commoda, quæ viva præstabat, dari iusserat: item omnibus libertis libertabusque fundos: quæsitum est, an ad ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scribere solebat ita: ἀπὸ Ρουφίνης ἡμετέρω ἀπελευϑέρῳ: epistula etiam emissa ad ordinem civitatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice (quod medicus erat) salaria ei præstarentur, manifestando litteris suis eum suum esse libertum․ respondit eum, cuius notio est, æstimaturum, ut, si quidem viva ea et ei præstabat, nihilo minus ad fideicommissum admitteretur, aliter vero non.

D.34.1.16.2 Basilice libertæ decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum libertos esse voluit, ut, cum fuerit Basilice annorum viginti quinque, cum usuris quincuncibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout ætatem ampliaverit: quæsitum est, an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et vestiaria et habitationem reliquit, etiam Basilice deberentur․ respondit secundum ea quæ proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur․ Claudius : quia destinaverat alimentis eius usuras pecuniæ, quas specialiter ei prælegaverat.

D.34.1.16.3 Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio æquis partibus heredes reliquit et ita cavit: ‘item libertis meis, quos vivus manumisi, ea quæ præstabam’․ quæsitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quæ a vivente percipiebant solida ex fideicommisso petere possint․ respondit non amplius, quam quod vir pro sua parte præstabat, deberi.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑