Digesta Iustiniani 34.1.14
inscriptio Ulpianus libro secundo fideicommissorum
D.34.1.14pr. Mela ait, si puero vel puellæ alimenta relinquantur, usque ad pubertatem deberi․ sed hoc verum non est: tamdiu enim debebitur, donec testator voluit, aut, si non paret quid sentiat, per totum tempus vitæ debebuntur.
D.34.1.14.1 Certe si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum alimentorum, quæ dudum pueris et puellis dabantur, velit sequi, sciat Hadrianum constituisse, ut pueri usque ad decimum octavum, puellæ usque ad quartum decimum annum alantur, et hanc formam ab Hadriano datam observandam esse imperator noster rescripsit․ sed etsi generaliter pubertas non sic definitur, tamen pietatis intuitu in sola specie alimentorum hoc tempus ætatis esse observandum non est incivile.
D.34.1.14.2 Sed si alimenta, quæ vivus præstabat, reliquerit, ea demum præstabuntur, quæ mortis tempore præstare solitus erat: quare si forte varie præstiterit, eius tamen temporis præstatio spectabitur, quod proximum mortis eius fuit․ quid ergo, si, cum testaretur, minus præstabat, plus mortis tempore, vel contra? adhuc erit dicendum eam præstationem sequendam, quæ novissima fuit.
D.34.1.14.3 Quidam libertis suis ut alimenta, ita aquam quoque per fideicommissum reliquerat: consulebar de fideicommisso․ cum in ea regione Africæ vel forte Ægypti res agi proponebatur, ubi aqua venalis est, dicebam igitur esse emolumentum fideicommissi, sive quis habens cisternas id reliquerit sive non, ut sit in fideicommisso, quanto quis aquam sibi esset comparaturus․ nec videri inutile esse fideicommissum quasi servitute prædii non possessori vicinæ possessionis relicta: nam et haustus aquæ ut pecoris ad aquam adpulsus est servitus personæ, tamen ei, qui vicinus non est, inutiliter relinquitur: in eadem causa erunt gestandi vel in tuo uvas premendi vel areæ tuæ ad frumenta ceteraque legumina exprimenda utendi․ hæc enim aqua personæ relinquitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
