Digesta Iustiniani 34.1.13.pr
inscriptio Scævola libro quarto responsorum
D.34.1.13pr. Gaio Seio trecentos aureos legavit, ut ex usuris eius summæ libertis cibaria et vestiaria præstaret, quæ statuerat: codicillis autem eandem summam vetuit dari Gaio Seio, sed dari Publio Mævio voluit: quæro, an libertis fideicommissum debeat Mævius․ respondi Mævium, nisi aliud, de quo non deliberaretur, doceat sibi a testatore iniunctum, videri secundum voluntatem testatoris recepisse ea onera, quæ adscripta erant ei summæ, quæ in eum codicillis transferebatur.
D.34.1.13.1 ‘Imperator Antoninus Pius libertis Sextiæ Basiliæ․ Quamvis verba testamenti ita se habeant, ut, quoad cum Claudio Iusto morati essetis, alimenta et vestiarium legata sint, tamen hanc fuisse defunctæ cogitationem interpretor, ut et post mortem Iusti eadem vobis præstari voluerit.’ respondit eiusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas alimentis præstandis perpetuo maneat.
D.34.1.13.2 Item consultus de tali scriptura ‘et tecum sint semper volo’: quæro, cum manumissi ab herede cum eo morati diu sint, sed ob graviorem servitutem ab eo discesserint, an alimenta his debeantur, quæ negat se præstare, nisi vice servitutis is uteretur․ respondit secundum ea quæ proponerentur deberi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
