Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 34.1.10

DE ALIMENTIS VEL CIBARIIS LEGATIS

inscriptio Papinianus libro nono responsorum

D.34.1.10pr. Cum unus ex heredibus certam pecuniam præcipere iussus esset, de cuius sorte libertis alimenta præstaret, heredem quoque heredis ad præceptionem admitti placuit․ si tamen plures heredes heres haberet, intentionem quidem defuncti prima facie refragari, sed aliud probari non oportere: quid enim, si ceteros heredes suos evitavit et quietam ac verecundam atque etiam idoneam, libertis consulens, domum sequi maluit? et ideo ab omnibus heredibus heredis alimenta præstabuntur.

D.34.1.10.1 Verbis fideicommissi pure manumisso præteriti quoque temporis alimenta reddenda sunt, quamvis tardius libertatem reciperaverit nec heres moram libertati fecerit: tunc enim explorari moram oportet, cum de usuris fideicommissi quæritur, non de ipsis fideicommissis.

D.34.1.10.2 Alimentis viri boni arbitratu filiæ relictis ab herede filio pro modo legatæ dotis, quam solam pater exheredatæ filiæ nubenti dari voluit, atque pro incrementis ætatis eam exhibendam esse respondi, non pro viribus hereditatis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑