Digesta Iustiniani 33.9.5
inscriptio Paulus libro quarto ad Sabinum
D.33.9.5pr. Non omne quod bibetur in penu habetur: alioqui necesse est, ut omnia medicamenta quæ biberentur contineantur․ itaque ea demum penoris esse, quæ alendi causa biberentur, quo in numero antidotum non est. et sane vere Cassius sensit.
D.33.9.5.1 Sed quod quidam negaverunt piper et ligusticum et careum et laser et cetera huiusmodi in penu non esse improbatum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
