Digesta Iustiniani 33.9.4.3
inscriptio Paulus libro quarto ad Sabinum
D.33.9.4pr. Nam quod liquidæ materiæ sit, quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum id, sine quo esse non potest․ vasa autem accessio legatæ penus, non legata sunt: denique penu consumpta vasa non debentur․ sed et si penum cum vasis specialiter sit legatum, vasa non debebuntur vel consumpta penu vel adempta.
D.33.9.4.1 Si cui quæ in promptuario sint legata fuerint, non omnis penus legata est.
D.33.9.4.2 Item si quis solitus fructus suos vendere penum legaverit, non omnia, quæ et promercii causa habuit, legasse videtur, sed ea sola, quæ in penum sibi separabat․ quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad annuum usum ei sufficeret familiæque eius ceterorumque, qui circa eum sunt, legato cedet: quod fere, inquit Sabinus, evenit in personis mercatorum aut quotiens cella est olei et vini, quæ venire solebant, in hereditate relicta.
D.33.9.4.3 Nomen autem penus mihi traditum est omnibus generibus dictum.
D.33.9.4.4 Si ita legetur ‘penum, quæ Romæ sit’, utrum quæ est intra continentia, legata videtur an vero ea sola, quæ est intra murum? et quidem urbes fere omnes muro tenus finiri, Romam continentibus, et urbem Romam æque continentibus.
D.33.9.4.5 Quod si urbana penus sit legata, omnem, quæ ubique est, legatam videri Labeo ait, etiam si in villis agrisve sit, si illa sit urbico usui destinata, sicuti urbica ministeria dicimus et quæ extra urbem nobis ministrare consueverunt․ si autem extra urbem, Romæ tamen sit, sed et si in hortis sit urbi iunctis, idem erit dicendum.
D.33.9.4.6 Si cui penus legata sit præter vinum, omnis penus legata videtur excepto vino: sed si ita scriptum sit ‘omnem penum præter vinum quod Romæ erit’, sola penus quæ Romæ est legata videtur: et ita et Pomponius libro sexto ad Sabinum scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
