Digesta Iustiniani 33.9.3.1
inscriptio Ulpianus libro vicesimo secundo ad Sabinum
D.33.9.3pr. Qui penum legat quid legato complectatur, videamus․ et Quintus Mucius scribit libro secundo iuris civilis penu legata contineri, quæ esui potuique sunt․ idem Sabinus libris ad Vitellium scribit: quæ harum, inquit, patris familiæ uxoris liberorumve eius vel familiæ, quæ circa eos esse solet, item iumentorum, quæ dominici usus causa parata sunt.
D.33.9.3.1 Sed Aristo notat etiam quæ esui potuique non sunt contineri legato, ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muriam mel ceteraque his similia.
D.33.9.3.2 Plane inquit, si penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, quia non hæc esse, sed per ea solemus․ Trebatius in melle contra scribit, merito, quia mel esse solemus․ sed Proculus omnia hæc contineri recte scribit, nisi contraria mens testatoris appareat.
D.33.9.3.3 Esculenta, utrum ea quæ esse, an et ea per quæ esse solemus, legaverit? et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias doceatur․ mella certe semper esculentæ penui cedere, lacertas quoque cum muria sua contineri nec Labeo negavit.
D.33.9.3.4 Poculenta penu ea, quæ vini loco pater familias habuit, continebuntur, supra scripta vero non continebuntur.
D.33.9.3.5 Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et ita Ofilius libro sexto decimo actionum scribit.
D.33.9.3.6 Sed quod diximus ‘usus sui gratia paratum’ accipiendum erit et amicorum eius et clientium et universorum, quos circa se habet, non etiam eius familiæ, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in villis deputati․ quos Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus non facerent: sed materiam præbuit Servio notandi, ut textorum et textricum cibaria diceret contineri: sed Mucius eos voluit significare, qui circa patrem familias sunt.
D.33.9.3.7 Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, quæ usibus ipsius et amicorum deserviunt: ceterum si qua iumenta agris deserviebant vel locabantur, legato non cedere cibaria eorum.
D.33.9.3.8 Sive autem frumentum sive quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum sive familiæ sive iumentorum gratia: et Ofilius scribit libro sexto decimo actionum.
D.33.9.3.9 Ligna et carbones ceteraque, per quæ penus conficeretur, an penori legato contineantur, quæritur․ et Quintus Mucius et Ofilius negaverunt: non magis quam molæ, inquiunt, continentur․ idem et tus et ceras contineri negaverunt․ sed Rutilius et ligna et carbones, quæ non vendendi causa parata sunt, contineri ait․ Sextus autem Cæcilius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato scribit.
D.33.9.3.10 Servius apud Melam et unguentum et chartas epistulares penoris esse scribit et est verius hæc omnia, odores quoque contineri: sed et chartas ad ratiunculam vel ad logarium paratas contineri.
D.33.9.3.11 Vasa quoque penuaria quin contineantur, nulla dubitatio est․ Aristo autem scribit dolia non contineri, et est verum secundum illam distinctionem, quam supra in vino fecimus․ nec frumenti nec leguminum thecæ (arculæ forte vel sportæ) vel si qua alia sunt, quæ horrei penuarii vel cellæ penuariæ instruendæ gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus penus haberi non recte potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
