Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.9.1

DE PENU LEGATA

inscriptio Ulpianus libro vicesimo quarto ad Sabinum

D.33.9.1 Uxori suæ in annos singulos penoris aliquid heres dare iussus est, si non dedisset, nummos dare damnatus est: quæritur, an penus legata peti possit an vero solummodo sit in præstatione et, si non præstetur, tunc quantitas petatur․ et si quidem semel penus sit legata, non per singulos annos, certo iure utimur, ut et Marcellus libro trigesimo nono digestorum apud Iulianum notat, in præstatione esse dumtaxat penum, quantitatem vero et peti posse․ habebit igitur heres oblationem tamdiu, quamdiu lis cum eo de pecunia contestetur, nisi forte aliud tempus vel mente vel verbis testator præstituit. quod si in annos singulos penus legata sit, per singulos annos penus adhuc poterit præstari, si minus, summæ per singulos annos petentur․ quid ergo, si una summa legata sit et primo penus non sit præstita? utrum tota summa debeatur, quasi toto penoris legato transfuso, an vero quantitas primi anni æstimationis sola sit translata, dubitari potest․ puto tamen sic voluntatem sequendam testatoris, ut tota summa ilico, postquam cessaverit heres dare penum uxori, præstetur, heredis indevotione coercenda.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑