Digesta Iustiniani 33.8.8
inscriptio Ulpianus libro vicesimo quinto ad Sabinum
D.33.8.8pr. Denique Pegasus respondit, si statulibero, cui peculium legatum sit, heres interim crediderit, id ipso iure detrahi et corpora singula etiam per hoc æs alienum deminui.
D.33.8.8.1 Proinde si pure libertatem accipiet et heres vel vivo domino vel ante aditam hereditatem servo crediderit, legatum peculii minuetur secundum Iuliani sententiam, licet dominus servi numquam fuerit.
D.33.8.8.2 Qui Stichum et Pamphilum servos habebat, testamento eos manumisit et unicuique peculium suum legavit․ placet, quod alter alteri debet, de peculio eius decedere et alterius accedere legato.
D.33.8.8.3 Item quæritur, si servo libertas data sit, si decem dedisset heredi, peculiumque ei legatum sit, an decem, quæ dedisset heredi, debeant de peculio decedere․ et est verum quod Sabino placuit, hoc minus esse in peculio legato.
D.33.8.8.4 Plus ait Sabinus, si statuliber servum heredi vendiderit, perinde desinere eum in peculio esse, atque si extraneo vendidisset.
D.33.8.8.5 His consequenter quæritur, si servus cum domino de libertate pactus fuerit et partem pecuniæ dederit et ante quam residuum dederit dominus decesserit liberumque esse testamento iusserit cum peculio legato, an quod domino dederit in peculio sit imputandum․ et ait Labeo de peculio decedere․ plane si nondum dederat, sed, donec totum traderet, pro deposito apud eum fuerit, id in peculio esse placuit.
D.33.8.8.6 Item si servo peculium sit legatum et a debitore eius peculiari heres vetitus sit petere, verum est hoc minus esse in legato peculio, hoc est detrahendum id quod debitori legatum est.
D.33.8.8.7 Interdum etsi non sit legatum peculium, velut legatum sic accipitur, id est in huiusmodi specie: quidam servo libertatem, si rationes reddidisset, dederat, et si heredibus centum intulisset․ imperator igitur noster cum patre rescripsit, peculium quidem non nisi legatum deberi: ‘verum’, inquit, ‘si condicionibus præscriptis paruit servus, testatorem voluisse eum retinere peculium interpretamur’: videlicet ex eo, quod ex peculio eum iusserat centum inferre.
D.33.8.8.8 Utrum autem id demum peculium accipimus, quod mortis tempore fuit? an vero et quod postea accessit applicamus vel quod decessit detrahimus? et Iulianus alias accipiendum legatum peculii ait, si ipsi servo legetur, alias, si alii: nam si ipsi, id tempus in legato spectandum, quo dies legati cedit: si vero extraneo, mortis tempus, sic tamen, ut incrementa ex rebus peculiaribus ad eum perveniant, ut puta partus ancillarum vel fetus pecorum: quod autem ex operis suis vel ex alia re accedit, id, si alii quam ipsi legetur peculium, non debebitur․ hoc utrumque Iulianus secundum voluntatem testatoris scribit: cum enim ipsi suum peculium legatur, verisimile est eum omne augmentum ad ipsum pertinere voluisse, cui patrimonium manumisso futurum est, cum alii, non: sic tamen, ut, si in alterius persona hoc eum sensisse appareat, idem dicas.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
