Digesta Iustiniani 33.8.6
inscriptio Ulpianus libro vicesimo quinto ad Sabinum
D.33.8.6pr. Si peculium legetur et sit in corporibus, puta fundi vel ædes, si quidem nihil sit, quod servus domino vel conservis liberisve domini debeat, integra corpora vindicabuntur: sin vero sit, quod domino vel supra scriptis personis debeatur, deminui singula corpora pro rata debebunt․ et ita et Iulianus et Celsus putant.
D.33.8.6.1 Et si fuerit legatum peculium non deducto ære alieno, verendum, ne inutile legatum sit, quia quod adicitur contra naturam legati sit. sed puto verum hanc adiectionem non vitiare legatum, sed nihil ei adicere: nec enim potest crescere vindicatio peculii per hanc adiectionem․ plane si proponas legatarium nactum possessionem rerum, exceptione doli adversus heredem vindicantem uti potest: habet enim in solidis rebus voluntatem æris alieni non deducendi․ sed et si dominus remittere se servo quod debet vel nihil sibi servum debere significaverit, valet hæc adiectio, quia nuda voluntate potest dominus servo remittere quod ei debet.
D.33.8.6.2 Vicario autem meo mihi legato an et vicarii mei peculium ad me pertineat, quæritur․ et putamus contineri legato vicarii eius peculium, nisi adversa sit voluntas testatoris.
D.33.8.6.3 Si servus et vicarius eius liberi esse iussi sint eisque peculia sua legata sint, verba secundum voluntatem testatoris exaudienda, tamquam de duobus separatisque peculiis testatore locuto: et secundum hæc vicarius vicarii non communicabitur, nisi hæc mens fuit testantis.
D.33.8.6.4 Sicut autem æs alienum, hoc est quod debetur domino, minuit legatum peculium, ita per contrarium id quod dominus debet servo augere debet․ sed huic sententiæ adversatur rescriptum imperatoris nostri et patris eius, quod ita est: ‘Cum peculium servo legatur, non etiam id conceditur, ut petitionem habeat pecuniæ, quam se in rationem domini impendisse dicit’․ quid tamen si hæc voluntas fuit testatoris? cur non possit consequi? certe compensari debet hoc quod impendit cum eo quod domino debetur․ an et quod dominus scripsisset se servo debere, peculio legato cederet? Pegasus negat: idem Nerva: et cum Gnæus Domitius filiæ suæ peculium quod eius esset legasset, et annuum, quod ei solitus erat dare, biennio non dedisset, sed in rationibus suis rettulisset filiæ se debere quinquaginta, Atilicinus existimavit legato non cedere, quod verum est, quia consonat rescripto.
D.33.8.6.5 Non solum autem quod domino debetur peculio legato deducitur, sed et si quid heredi debitum fuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
