Digesta Iustiniani 33.8.23.2
inscriptio Scævola libro quinto decimo digestorum
D.33.8.23pr. Dominus Sticho servo suo, qui bona liberti eius gessit, cui pro parte dimidia testamento heres exstiterat, in quibus negotiis gestis et kalendaria fuerunt, testamento suo libertatem dederat, si rationem reddidisset, eique peculium suum per fideicommissum dedit: Stichus summas, quibus reliquatus erat tam ex kalendario quam ex variis causis, reddidit manentibus debitoribus, pro quibus ipse pecuniam heredibus patroni refuderat, libertatemque adeptus decessit. quæsitum est, an heredibus Stichi adversus nomina debitorum, pro quibus Stichus pecuniam heredibus patroni intulit, heredes patroni ex causa fideicommissi compellendi sint actiones præstare, cum nihil aliud a Sticho patrono debitum fuerit․ respondit præstandum.
D.33.8.23.1 Testamento codicillisve servos manumisit et peculia legavit et de Sticho ita cavit: ‘Stichum servum meum liberum esse volo eique volo dari decem aureos et quidquid ex ratione loculorum meorum habet: rationes autem heredibus meis dari volo․ his omnibus, quos hoc testamento manumisi, peculia sua concedi volo’․ quæsitum est, an, quod amplius rationi loculorum in diem mortis erogavit Stichus ex peculio suo, ab heredibus recipere debeat, cum ex consuetudine domus esset, ut quidquid amplius ex suo in ratione loculorum erogasset, dominica ratio ei deberet atque exsolveret․ respondit secundum ea, quæ propter consuetudinem proponerentur, id quoque peculio legato contineri, quod et dominica ratio deberet et solita erat reddere.
D.33.8.23.2 Servis libertates legataque dederat et condicionem ita scripserat: ‘ὃσους κατέλιπον ἐλευϑέρους καὶ τὰ ληγάτα αὐτοἷς, τούτους βούλομαι εἷναι ἀνεξετάστους ’․ quæsitum est, an peculia quoque legata his videbuntur․ respondit secundum ea quæ proponerentur non videri legata.
D.33.8.23.3 Item quæsitum est, an ex isdem verbis reliqua rationum quasi legata retinere possint, aut si res dominicas apud se habuerint, aut, si qui eorum coloni prædiorum fuerunt, pensiones․ respondit supra responsum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
