Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.8.16

DE PECULIO LEGATO

inscriptio Africanus libro quinto quæstionum

D.33.8.16pr. Stichus habet in peculio Pamphilum: hunc dominus noxali iudicio defendit et damnatus litis æstimationem solvit: deinde Stichum testamento manumisit eique peculium legavit: quæsitum est, an quod Pamphili nomine præstitum sit, ex peculio vel ipsius Pamphili vel Stichi deducendum sit․ respondit Pamphili quidem de peculio utique deducendum, quantacumque ea summa esset, id est etiam si eum noxæ dedere expedisset: quidquid enim pro capite servi præstitum sit, in eo debitorem eum domini constitui․ quod si Pamphili peculium non sufficiat, tunc ex peculio Stichi non ultra pretium Pamphili deduci debere.

D.33.8.16.1 Quæsitum est, si ex alia qua causa Pamphilus pecuniam domino debuisset nec ea ex peculio eius servari posset, an usque ad pretium eius ex peculio Stichi possit deducere․ negavit: neque enim simile id superiori esse․ ibi enim propterea pretium vicarii deducendum, quod eo nomine ipse Stichus ob defensionem vicarii sui domino debitor constituatur, at in proposito quia Stichus nihil debeat, ex eius peculio nihil esse deducendum, sed ex Pamphili dumtaxat, qui certe ipse in suo peculio esse intellegi non potest.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑