Digesta Iustiniani 33.7.8.1
inscriptio Ulpianus libro vicesimo ad Sabinum
D.33.7.8pr. In instrumento fundi ea esse, quæ fructus quærendi cogendi conservandi gratia parata sunt, Sabinus libris ad Vitellium evidenter enumerat․ quærendi, veluti homines qui agrum colunt, et qui eos exercent præpositive sunt is, quorum in numero sunt vilici et monitores: præterea boves domiti, et pecora stercorandi causa parata, vasaque utilia culturæ, quæ sunt aratra ligones sarculi falces putatoriæ bidentes et si qua similia dici possunt․ cogendi, quemadmodum torcularia corbes falcesque messoriæ falces fenariæ quali vindemiatorii exceptoriique, in quibus uvæ comportantur. conservandi, quasi dolia, licet defossa non sint, et cuppæ.
D.33.7.8.1 Quibusdam in regionibus accedunt instrumento, si villa cultior est, veluti atrienses scoparii, si etiam virdiaria sint, topiarii, si fundus saltus pastionesque habet greges pecorum pastores saltuarii.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
