Digesta Iustiniani 33.7.6
inscriptio Scævola libro sexto decimo digestorum
D.33.7.6 Nepoti legaverat quæ certa regione prædia habuerat ut instructa sunt, cum vino grano calendario, et adiecerat hæc verba: ‘quidquid erit cum moriar in illa regione, et quidquid in quacumque specie erit in illa regione, vel quod meum erit’․ viva testatrice unus ex debitoribus condemnatus vivente testatrice satis non fecit: quæsitum est, an quod ex sententia iudicis deberetur ad nepotem pertineret․ respondit nihil proponi, cur non deberetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
