Digesta Iustiniani 33.7.28
inscriptio Scævola libro vicesimo tertio digestorum
D.33.7.28 Lucius Titius fundum, uti erat instructus, legaverat․ quæsitum est, fundus instructus quemadmodum dari debeat, utrum sic ut instructus fuit mortis patris familiæ tempore, ut quæ medio tempore adgnata aut in fundum illata sunt heredis sint? an vero instructus fundus eo tempore inspici debeat, quo factum est testamentum? an vero eo tempore, quo fundus peti coeperit, ut quidquid eo tempore instrumenti deprehendatur, legatario proficiat? respondit ea quibus instructus sit fundus secundum verba legati quæ sint in eadem causa, cum dies legati cedat, instrumento contineri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
