Digesta Iustiniani 33.7.27.3
inscriptio Scævola libro sexto digestorum
D.33.7.27pr. Prædia maritima cum servis qui ibi erunt et omni instrumento et fructibus qui ibi erunt et reliquis colonorum nutritori suo legavit. quæsitum est, an servi piscatores, qui solebant in ministerio testatoris esse et ubicumque eum sequi et urbicis rationibus expungebantur nec mortis testatoris tempore in prædiis legatis deprehensi fuerant, legati esse videantur․ respondit secundum ea quæ proponerentur non esse legatos.
D.33.7.27.1 Adfini suo ita legavit: ‘fundum Cornelianum Titio ita ut est instructus cum omnibus rebus et mancipiis et reliquis colonorum dari volo’․ hæc testatrix Romæ litis causa ex Africa veniens mancipia quædam ex fundo supra scripto, quo citius per hiemem operam elegeret, secum abduxit: quæsitum est, an ea mancipia fideicommisso cedant, cum quædam ex his rusticis officiis ad tempus peregrinationis abducta sunt relictis conservabus et filiis suis et quædam matribus et patribus․ respondit mancipia, de quibus quæreretur, secundum ea quæ proponerentur ex causa fideicommissi deberi.
D.33.7.27.2 Idem quæsiit, an fructus eiusdem fundi, qui ibi in diem mortis coacti manserint, fideicommisso cedant, cum plenissima testatoris erga adfinem voluntas ab eo quoque manifestetur, quo reliqua colonorum eiusdem possessionis ad eum pertinere voluerit․ respondit in huiusmodi scriptura posse responderi hoc solum quærendum, an manifeste appareat defuncta id, de quo quæreretur, dari noluisse.
D.33.7.27.3 Liberto, quem heredem in parte rescripsit, fundum per præceptionem dedit in hæc verba: ‘Pamphile liberte, præcipito tibique habeto fundum meum Titianum et agellum Sempronianum cum instrumento et his, quæ in eodem erunt cum moriar, familiaque, quæ in eo fundo moratur, exceptis quos manumisero’․ quæsitum est, cum testator in eo fundo aliquantum vini in doliis habuerit, quod vivus totum vendiderat et partem tertiam pretii pro eo acceperat, an vinum in doliis remanens ad libertum ex causa præceptionis pertineat. respondit verbis quæ proponerentur contineri, nisi manifeste contrariam voluntatem coheredes approbant․ in eo fundo instrumenta calendarii et nummos reliquit․ responsum est de nummis quoque ut supra responsum.
D.33.7.27.4 Ita legatum est: ‘Septiciæ sorori meæ fundi paterni mei Seiani partem dari volo sic ut est, et alteram partem ita, ut in diem mortis fuerit’: quæsitum est, an ex verbis supra scriptis aggeres et præla iam posita parataque, ut immittantur ædificio, item instrumentum urbanum et rusticum cum mancipiis, quæ fundi causa erant, ad legatarios pertineant․ respondit: potest hæc verba ‘sic ut est’ ad instructum referri.
D.33.7.27.5 Fundos legavit in hæc verba: ‘Sempronio fratri meo hoc amplius fundos meos ita, ut instructi sunt, Cassianum Nonianum cum suis salictis et silvis’․ quæsitum est, cum silvæ et salicta non in fundis supra scriptis, sed in adiectis agellis et quos simul testator comparavit nec sine his fundi coli possint, an legato cederent․ respondit id tantum cedere legato, quod verbis comprehendisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
