Digesta Iustiniani 33.7.26
inscriptio Iavolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis
D.33.7.26pr. Dolia fictilia, item plumbea, quibus terra adgesta est, et in his viridiaria posita ædium esse Labeo Trebatius putant․ ita id verum puto, si ita illigata sint ædibus, ut ibi perpetuo posita sint.
D.33.7.26.1 Molas manuarias quidem suppellectilis, iumentarias autem instrumenti esse Ofilius ait․ Labeo Cascellius Trebatius neutras suppellectilis, sed potius instrumenti putant esse, quod verum puto.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
