Digesta Iustiniani 33.7.25.pr
inscriptio Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
D.33.7.25pr. Fundi instrumento legato id pecus cedere putabat Tubero, quod is fundus sustinere potuisset: Labeo contra․ quid enim fiet, inquit, si, cum mille oves fundus sustinere potuisset, duo milia ovium in eo fundo fuerint? quas oves potissimum legato cessuras existimabimus? nec quærendum esse, quid debuisset parari pecoris instrumenti fundi causa, sed quid paratum esset: non enim ex numero aut multitudine legata æstimandum esse․ Labeonis sententiam probo.
D.33.7.25.1 Quidam cum in fundo figlinas haberet, figulorum opera maiore parte anni ad opus rusticum utebatur, deinde eius fundi instrumentum legaverat․ Labeo Trebatius non videri figulos in instrumento fundi esse.
D.33.7.25.2 Item cum instrumentum omne legatum esset excepto pecore, pastores oviliones, ovilia quoque legato contineri Ofilius non recte putat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
