Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.7.18.2

DE INSTRUCTO VEL INSTRUMENTO LEGATO

inscriptio Paulus libro secundo ad Vitellium

D.33.7.18pr. Cum de lanionis instrumento quæritur, semota carne mensas pondera ferramentaque laniandæ carnis causa præparata, item trutinas cultros dolabras instrumento relinquimus.

D.33.7.18.1 Instrumento legato aliquando etiam personas legantium necesse est inspici․ ut ecce pistorio instrumento legato ita ipsi pistores inesse videri possunt, si pater familias pistrinum exercuit: nam plurimum interest, instrumentum pistoribus an pistrino paratum sit.

D.33.7.18.2 Asinam molendariam et molam negat Neratius instrumento fundi contineri.

D.33.7.18.3 Item caccabos et patinas in instrumento fundi esse dicimus, quia sine his pulmentarium coqui non potest․ nec multum refert inter caccabos et ænum, quod supra focum pendet: hic aqua ad potandum calefit, in illis pulmentarium coquitur․ quod si ænum instrumento continetur, urcei quoque, quibus aqua in ænum infunditur, in idem genus rediguntur, ac deinceps in infinitum primis quibusque proxima copulata procedunt․ optimum ergo esse Pedius ait non propriam verborum significationem scrutari, sed in primis quid testator demonstrare voluerit, deinde in qua præsumptione sunt qui in quaque regione commorantur.

D.33.7.18.4 Cum de vilico quæreretur et an instrumento inesset et dubitaretur, Scævola consultus respondit, si non pensionis certa quantitate, sed fide dominica coleretur, deberi.

D.33.7.18.5 Idem consultus de meta molendaria respondit, si rusticis eius fundi operariis moleretur, eam quoque deberi․ est autem meta inferior pars molæ, catillus superior.

D.33.7.18.6 De bubulco quoque ita respondit, sive de eo, qui bubus ibi araret, sive de eo, qui boves eius fundi aratores pasceret, quæreretur, deberi.

D.33.7.18.7 De putatoribus quoque ita respondit, si eius fundi causa haberentur, inesse:

D.33.7.18.8 Pastores quoque et fossores ad legatarium pertinere.

D.33.7.18.9 Item cum fundus ita legatus esset: ‘Mævio fundum Seianum, ita ut optimus maximusque est, cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quæ ibi sunt’ et quæreretur, an semina deberentur, respondit verius esse deberi, nisi aliud testatorem sensisse heres probaret․ idem respondit de frumento reposito ad mancipiorum exhibitionem.

D.33.7.18.10 In instrumento medici esse collyria et emplastra et cetera eius generis Cassius scribit.

D.33.7.18.11 Cui fundum instructum legaverat, nominatim mancipia legavit: quæsitum est, an reliqua mancipia, quæ non nominasset, instrumento cederent․ Cassius ait responsum esse, tametsi mancipia instructi fundi sint, tamen videri eos solos legatos esse, qui nominati essent, quod appareret non intellexisse patrem familias instrumento quoque servos adnumeratos esse.

D.33.7.18.12 Sabinus : Cui fundus quæque ibi sint legata sunt, ei fundus et omnia, quæ in eo solita sunt esse quæque ibi maiore parte anni morari et hi, qui in eum manendi causa recipere se consueverunt, legati videntur: at si qua consulto in fundo congesta contractave sunt, quo legatum cumularetur, ea non videntur legata esse.

D.33.7.18.13 Quidam cum ita legasset: ‘villam meam ita ut ipse possedi cum suppellectile mensis mancipiis, quæ ibi deputabuntur, urbanis et rusticis, vinis, quæ in diem mortis meæ ibi erunt, et decem aureis’, et quæreretur, cum in diem mortis ibi libros et vitreamina et vesticulam habuerit, an eadem omnia legato cederent, quoniam quædam enumerasset: Scævola respondit specialiter expressa, quæ legato cederent.

D.33.7.18.14 Domum instructam legavit cum omnibus adfixis: quæritur de instrumentis debitorum, an ea legatarius habere potest․ respondit secundum ea quæ proponerentur non posse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑