Digesta Iustiniani 33.7.16
inscriptio Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum
D.33.7.16pr. Villæ instrumento legato supellectilem non contineri verius est.
D.33.7.16.1 Vinea et instrumento eius legato instrumentum vineæ nihil esse Servius respondit: qui eum consulebat, Cornelium respondisse aiebat palos perticas rastros ligones instrumenti vineæ esse: quod verius est.
D.33.7.16.2 Quidam uxori fundum, uti instructus esset, in quo ipse habitabat, legavit․ consultus de mulieribus lanificis an instrumento continerentur, respondit non quidem esse instrumenti fundi, sed quoniam ipse pater familias, qui legasset, in eo fundo habitasset, dubitari non oportere, quin et ancillæ et ceteræ res, quibus pater familias in eo fundo esset instructus, omnes legatæ viderentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
