Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.7.15.pr

DE INSTRUCTO VEL INSTRUMENTO LEGATO

inscriptio Pomponius libro sexto ad Sabinum

D.33.7.15pr. Si ita testamento scriptum sit: ‘quæ tabernarum exercendarum instruendarum pistrini cauponæ causa facta parataque sunt, do lego’, his verbis Servius respondit et caballos, qui in pistrinis essent, et pistores, et in cauponio institores et focariam, mercesque, quæ in his tabernis essent, legatas videri.

D.33.7.15.1 Domo instructa responsum et suppellectilem legatam, non etiam vina, quia domus vinis instructa intellegi non potest.

D.33.7.15.2 Mulier villæ custos perpetua fundo qui cum instrumento legatus esset aut instructo continebitur, sicuti saltuarius: par enim ratio est: nam desiderant tam villæ quam agri custodiam, illic, ne quid vicini aut agri aut fructuum occupent, hic, ne quid ceterarum rerum quæ in villa continentur: villa autem sine ulla dubitatione pars fundi habetur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑