Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.7.12.4

DE INSTRUCTO VEL INSTRUMENTO LEGATO

inscriptio Ulpianus libro vicesimo ad Sabinum

D.33.7.12pr. Quæsitum est, an frumentum, quod cibariis cultorum paratum foret, instrumento cederet․ et plurimis non placet, quia consumeretur: quippe instrumentum est apparatus rerum diutius mansurarum, sine quibus exerceri nequiret possessio: accedit eo, quod cibaria victus magis quam colendi causa pararentur․ sed ego puto et frumentum et vinum ad cibaria paratum instrumento contineri: et ita Servium respondisse auditores eius referunt․ item nonnullis visum est frumentum, quod serendi causa sepositum est, instrumento contineri, puto quia et instar culturæ esset et ita consumitur, ut semper reponeretur: sed causa seminis nihil a cibariis differt.

D.33.7.12.1 Conservandi fructus causa, veluti granaria, quia in his fructus custodiuntur, urceos capsellas, in quibus fructus componuntur: sed et ea, quæ exportandorum fructuum causa parantur, instrumenti esse constat, veluti iumenta et vehicula et naves et cuppæ et culei.

D.33.7.12.2 Alfenus autem, si quosdam ex hominibus aliis legaverit, ceteros, qui in fundo fuerunt, non contineri instrumento ait, quia nihil animalis instrumenti esse opinabatur: quod non est verum: constat enim eos, qui agri gratia ibi sunt, instrumento contineri.

D.33.7.12.3 Quæritur, an servus, qui quasi colonus in agro erat, instrumento legato contineatur․ et Labeo et Pegasus recte negaverunt, quia non pro instrumento in fundo fuerat, etiamsi solitus fuerat et familiæ imperare.

D.33.7.12.4 Saltuarium autem Labeo quidem putat eum demum contineri, qui fructuum servandorum gratia paratus sit, eum non, qui finium custodiendorum causa: sed Neratius etiam hunc, et hoc iure utimur, ut omnes saltuarii contineantur.

D.33.7.12.5 Trebatius amplius etiam pistorem et tonsorem, qui familiæ rusticæ causa parati sunt, putat contineri, item fabrum, qui villæ reficiendæ causa paratus sit, et mulieres quæ panem coquant quæque villam servent: item molitores, si ad usum rusticum parati sunt: item focariam et vilicam, si modo aliquo officio virum adiuvet: item lanificas quæ familiam rusticam vestiunt, et quæ pulmentaria rusticis coquant.

D.33.7.12.6 Sed an instrumenti instrumentum legato instrumento continetur, quæritur: hæc enim, quæ rusticorum causa parantur, lanificæ et lanæ et tonsores et fullones et focariæ non agri sunt instrumentum, sed instrumenti․ puto igitur etiam focarium contineri: sed et lanificas et ceteros, qui supra enumerati sunt: et ita Servium respondisse auditores eius referunt.

D.33.7.12.7 Uxores quoque et infantes eorum, qui supra enumerati sunt, credendum est in eadem villa agentes voluisse testatorem legato contineri: neque enim duram separationem iniunxisse credendus est.

D.33.7.12.8 Si aliqua parte anni in fundo pascantur pecora, aliqua parte his pabulum conducitur, vel servi, si aliqua parte anni per eos ager colitur, aliqua parte in mercedem mittuntur, nihilo minus instrumento continentur.

D.33.7.12.9 Cellararium quoque, id est ideo præpositum, ut rationes salvæ sint, item ostiarium mulionemque instrumenti esse constat.

D.33.7.12.10 Et molas et machinas, fenum stipulas, asinum machinarium, machinam frumentariam, vas æneum, in quo sapa coqueretur et defrutum fiat et aqua ad bibendum lavandamque familiam paratur, instrumenti esse, et cribra, et plaustra quibus stercus evehatur.

D.33.7.12.11 Ea vero, quæ solo continentur, instrumenti fundi non esse Cassius scribit, veluti harundineta et salicta, antequam cæsa sint, quia fundus fundi instrumentum esse non potest: sed si cæsa sint, puto contineri, quia quærendo fructui deserviunt․ idem et in palis erit dicendum.

D.33.7.12.12 Si in agro venationes sint, puto venatores quoque et vestigatores et canes et cetera quæ ad venationem sunt necessaria instrumento contineri, maxime si ager et ex hoc reditum habuit.

D.33.7.12.13 Et si ab aucupio reditus fuit, aucupes et plagæ et huius rei instrumentum agri instrumento continebitur: nec mirum, cum et aves instrumento exemplo apium contineri Sabinus et Cassius putaverunt.

D.33.7.12.14 Si quis eodem instrumento in plurimis agris utatur, cuius agri sit instrumentum, quæritur․ et ego arbitror, si quidem apparet voluntas patris familiæ, cui potius agro destinaverat, eius esse instrumentum: ceteri enim agri ab hoc agro veluti mutuantur: si non appareat, nullius instrumento cedet: neque enim pro parte dividemus instrumentum.

D.33.7.12.15 Supellex ceteraque, si qua in agro fuerunt, quo instructior esset pater familias, instrumento fundi non continentur.

D.33.7.12.16 Si domus sit instrumentum legatum, videndum quid contineatur․ et Pegasus ait instrumentum domus id esse, quod tempestatis arcendæ aut incendii causa paratur, non quod voluptatis gratia: itaque neque specularia neque vela, quæ frigoris causa vel umbræ in domo sunt, deberi․ quæ sententia Cassii fuit, qui dicebat inter instrumentum et ornamentum multum interesse: instrumenti enim ea esse, quæ ad tutelam domus pertinent, ornamenti, quæ ad voluptatem, sicuti tabulas pictas.

D.33.7.12.17 Vela autem Cilicia instrumenti esse Cassius, quæ ideo parantur, ne ædificia vento vel pluvia laborent.

D.33.7.12.18 Acetum quoque, quod exstinguendi incendii causa paratur, item centones sifones, perticæ quoque et scalæ, et formiones et spongias et amas et scopas contineri plerique et Pegasus aiunt.

D.33.7.12.19 Tegulam autem et tignum eius rei causa paratum instrumento contineri, si ad huiusmodi causam habeat tigna parata ad alios usus non deservientia․ proinde et fulcimenta si qua habebat huic rei necessaria, etiam ea instrumento domus continebuntur.

D.33.7.12.20 De velis, quæ in hypæthris extenduntur, item de his, quæ sunt circa columnas, Celsus scribit magis suppellectili adnumeranda et ita Sabinum et Cassium putare.

D.33.7.12.21 Canales autem et harpagones et amas instrumento contineri constat.

D.33.7.12.22 Item perticæ, quibus araneæ detergantur, item spongiæ, quibus columnæ pavimenta podia extergantur, scalæ, quæ ad lacunaria admoveantur, instrumenti sunt, quia mundiorem domum reddunt.

D.33.7.12.23 Papinianus quoque libro septimo responsorum ait: sigilla et statuæ adfixæ instrumento domus non continentur, sed domus portio sunt: quæ vero non sunt adfixa, instrumento non continentur, inquit: suppellectili enim adnumerantur, excepto horologio æreo, quod non est adfixum: nam et hoc instrumento domus putat contineri, sicut prothyrum domus, si velamen est, inquit, instrumento domus continetur.

D.33.7.12.24 Fistulæ autem et canales et crateres et si qua sunt alia ad aquas salientes necessaria, item seræ et claves magis domus portio quam domus instrumentum sunt.

D.33.7.12.25 Specularia quoque adfixa magis puto domus esse partem: nam et in emptione domus et specularia et pegmata cedere, sive in ædificio sunt posita sive ad tempus detracta․ sed si non sint, reposita ad hoc tamen sint, ut suppleantur, si qua desint, instrumento potius continebuntur.

D.33.7.12.26 Cancellos quoque instrumento contineri puto.

D.33.7.12.27 Sed si fundus non sit cum instrumento legatus, sed ita ut instructus sit, quæsitum est, an plus contineatur, quam si cum instrumento legatus esset․ et Sabinus libris ad Vitellium scribit fatendum esse plus esse, cum instructus fundus legetur, quam si cum instrumento: quam sententiam cottidie increscere et invalescere videmus․ quanto igitur hoc legatum uberius est, videndum est․ et Sabinus definit et Cassius apud Vitellium notat: omnia quæ eo collocata sunt, ut instructior esset pater familias, instructo, inquit, continebuntur, id est quæ ibi habuit, ut instructior esset․ hoc ergo legato non agri instrumentum, sed proprium suum instrumentum reliquisse videtur.

D.33.7.12.28 Proinde si fundus sit instructus legatus, et suppellex continebitur, quæ illic fuit usus ipsius gratia, et vestis non solum stragula, sed et qua ibi uti solebat: mensæ quoque eboreæ vel si quæ aliæ, item vitrea et aurum et argentum: vina quoque, si qua ibi fuerint usus ipsius causa, continentur, et si quid aliud utensilium.

D.33.7.12.29 Sed si qua eo congesserat non usus ipsius causa, sed custodiæ gratia, non continebuntur: vina etiam, quæ in apothecis sunt, non cedent: et hoc iure utimur, ut quæ ibi pater familias quasi in horreo habuit, hæc non contineantur.

D.33.7.12.30 Celsus quoque libro nono decimo digestorum scribit fructus ibi repositos, ut venirent vel in alium usum quam fundi converterentur, instructo fundo non contineri.

D.33.7.12.31 Idem Celsus eodem libro ait etiam suppellecticarios et ceteros hoc genus servos contineri, id est ministeria, quibus instructus erat in eo fundo (extra ea quæ libertatem acceperunt), et qui rure morari solebant.

D.33.7.12.32 Si instructum fundum legasset, ea pædagogia, quæ ibi habebat, ut, cum ibi venisset, præsto essent in triclinio, legato continentur.

D.33.7.12.33 Contubernales quoque servorum, id est uxores, et natos, instructo fundo contineri verum est.

D.33.7.12.34 Instructo autem fundo et bibliothecam et libros, qui illic erant, ut quotiens venisset, uteretur, contineri constat․ sed si quasi apotheca librorum utebatur, contra erit dicendum.

D.33.7.12.35 Neratius quoque libro quarto epistularum Rufino respondit instructo fundo et suppellectilem et vina et mancipia non solum ad cultum custodiamve villæ, sed etiam quæ ut ipsi patri familias in ministerio ibi essent, legato cedere.

D.33.7.12.36 Imagines quoque hæ solæ legatæ videntur, quæ in aliquo ornatu villæ fuerunt.

D.33.7.12.37 Papinianus quoque prædiis instructis legatis mancipia non contineri, quæ temporis causa illic fuerunt ac non eo animo transtulit pater familias, ut aut fundi aut suum instrumentum faceret.

D.33.7.12.38 Idem respondit prædiis instructis legatis actorem ex his in provinciam missum, ut ordinatis negotiis ad pristinum actum rediret, legato prædiorum cedere, quamvis nondum redierit.

D.33.7.12.39 Idem respondit instructis hortis legatis etiam vina, quæ ibi fuerunt, quo dominus esset instructior, contineri: aliud esse, si horrea ibi habuit, unde instruebatur vel in urbe vel in aliis prædiis.

D.33.7.12.40 Idem respondit domo per fideicommissum relicta cum supellectili Claudio Hieronymiano clarissimo viro ab Umbrio Primo et mensas et ceteram suppellectilem, quam in hortis pater familias in proconsulatum profecturus contulerat, ut tutiore loco essent, contineri.

D.33.7.12.41 Idem respondit theriacam quoque et cetera medicamenta, quæ secessus causa dominus ibi habuit, et vestem propter secessum ibi depositam instructo fundo legato inesse.

D.33.7.12.42 Idem respondit domo ita, ut instructa est, cum omni iure suo legata urbanam familiam, item artifices, quorum operæ ceteris quoque prædiis exhibebantur, legato non contineri: ostiarii autem, inquit, vel topiarii diætarii aquarii domui tantum deservientes continebuntur․ sed quod de artificibus ait, falsum est, si eius domus causa parati sunt, licet aliis quoque prædiis commodabantur.

D.33.7.12.43 Idem respondit domo instructa legata mensas eboreas et libros non contineri: sed et hoc falsum est: nam omne, quidquid in domo fuit, quo instructior ibi esset pater familias, continebitur, suppellectilem autem patris familiæ instrumentum esse nemo dubitat. denique Neratius libro quarto epistularum Marcello fratri suo respondit et vestem domus instructæ legato contineri: maxime, inquit, in proposita specie: proponebatur enim, qui legaverat, argentum et rationes excepisse: nam qui hæc, inquit, excepit, non potest non videri de ceteris rebus, quæ in ea essent, sensisse․ sed et ipse Papinianus eodem libro responsorum ait patrem mercatorem ac fæneratorem, qui duos filios totidemque filias heredes instituerat, ita legasse: ‘filiis maribus domum meam instructam do lego darique iubeo’, merces et pignora an contineantur, quæri posse: sed facilem iudici voluntatis coniecturam fore ceteris patris facultatibus examinatis.

D.33.7.12.44 Celsus scribit servis qui in fundo morarentur legatis, vicarios eorum non contineri, nisi appareat et de vicariis eum sensisse.

D.33.7.12.45 Papinianus quoque libro septimo responsorum uxori, cui vir omnia, quæ in domo erant, ab herede filia præstari voluit, cautiones debitorum emptionesque servorum non videri legatas respondit, nisi, inquit, ex alia parte et de servis eum cogitasse apparuerit, scilicet ut eorum servorum ei legasse videatur emptiones, quos et ipsos voluit ad eam pertinere.

D.33.7.12.46 Si quis fundum ita ut instructus est legaverit et adiecerit cum supellectili vel mancipiis vel una aliqua re, quæ nominatim expressa non erat, utrum minuit legatum adiciendo speciem an vero non, quæritur․ et Papinianus respondit non videri minutum, sed potius ex abundanti adiectum.

D.33.7.12.47 Idem Papinianus libro septimo responsorum ait: instructis hortis filio legatis mater argentum muliebre filiæ legaverat: respondit etiam id argentum muliebre, quod in hortis habuit, ut ibi esset instructior, ad filiam pertinere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑