Digesta Iustiniani 33.6.ult.pr
inscriptio Proculus libro tertio ex posterioribus Labeonis
D.33.6.16pr. Qui vinum Surrentinum in urnalibus habebat diffusum, is tibi vinum legaverat in amphoris omne․ illud quoque vinum, quod in urnalibus fuisset, legatum esse Labeo et Trebatius responderunt.
D.33.6.16.1 Cui dulcia legata essent, si nihil aliud testamento significetur, omnia hæc esse legata: mulsum passum defrutum et similes potiones, item uvas ficos palmas caricas.
D.33.6.16.2 Quod si ita esset legatum: ‘vinum amphorarium Aminæum Græcum et dulcia omnia’, nihil inter dulcia, nisi quod potionis fuisset, legatum putat Labeo ex collatione vini amphorarii: quod non improbo.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
