Digesta Iustiniani 33.6.9
inscriptio Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum
D.33.6.9pr. Si quis vinum legaverit, omne continetur, quod ex vinea natum vinum permansit․ sed si mulsum sit factum, vini appellatione non continebitur proprie, nisi forte pater familias etiam de hoc sensit. certe zythum, quod in quibusdam provinciis ex tritico vel ex hordeo vel ex pane conficitur, non continebitur: simili modo nec camum nec cervesia continebitur nec hydromeli․ quid conditum? nec hoc puto, nisi alia mens testantis fuit․ oenomeli plane (id est dulcissimum vinum) continebitur: et passum, nisi contraria sit mens, continebitur: defrutum non continebitur, quod potius condituræ loco fuit․ acinaticium plane vino continebitur․ cydoneum et si qua alia sunt, quæ non ex vinea fiunt, vini appellatione non continebuntur. item acetum vini appellatione non continebitur․ hæc omnia ita demum vini nomine non continentur, si modo vini numero a testatore non sunt habita: alioquin Sabinus scribit omnia vini appellatione contineri, quæ vini numero pater familias habuit: igitur et acetum, quod vini numero pater familias habuit, et zythum et camum et cetera, quæ pro hominum affectione atque usu vini numero habebuntur․ quod si totum vinum, quod pater familias habuit, coacuit, non exstinguitur legatum.
D.33.6.9.1 Si acetum quis legaverit, non continebitur legato acetum quod vini numero testator habuit: embamma autem continebitur, quia aceti numero fuit.
D.33.6.9.2 Item si quis vinum quod habuit legavit, deinde hoc coacuit, licet postea in aceti locum translatum sit a patre familias, vino legato continebitur, quia id, quod testamenti facti tempore vinum fuit, demonstratum est: et est hoc verum, nisi voluntas adversetur.
D.33.6.9.3 Vino autem paterno legato id demum legatum videtur, quod testator vini numero habuit, non quod pater․ item si peculiare vinum legatum sit, id continebitur, quod servi habuerunt․ cur tam diverse? quod paternum vinum iam coepit usus ipsius testatoris esse, at peculiare in usu servorum remansit.
D.33.6.9.4 Item si vinum vetus sit legatum,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
