Digesta Iustiniani 33.6.7
inscriptio Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
D.33.6.7pr. Quidam heredem damnaverat dare uxori suæ vinum oleum frumentum acetum mella salsamenta․ Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur․ Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant: Labeo id probat idque verum est.
D.33.6.7.1 ‘Lucio Titio tritici modios centum, qui singuli pondo centum pendeant, heres dato.’ Ofilius nihil legatum esse, quod et Labeo probat, quoniam eiusmodi triticum in rerum natura non esset: quod verum puto.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
