Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.5.9

DE OPTIONE VEL ELECTIONE LEGATA

inscriptio Iulianus libro trigesimo secundo digestorum

D.33.5.9pr. Cum ita legatur: ‘Titio Stichum do lego, si Pamphilum non elegerit: eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit’, simile est, atque si ita legatum fuisset: ‘Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum volet, do lego’.

D.33.5.9.1 Quæsitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio servi data esset vel servus generaliter legatus esset, quid iuris esset․ dixi commodius constitui eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem servorum, non cogitare de Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui præsentem libertatem dederit: secundum quod si Stichum optavero vel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo.

D.33.5.9.2 In eodem casu quæsitum est, si optione servorum data, antequam optarem, condicio statutæ libertatis defecisset, an Stichum optare possim․ puto Mucianæ sententiæ adsentiendum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutæ libertatis: quare sive vivo testatore sive post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutæ libertatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditæ hereditatis tempore vires accipit․ ideoque Stichum optare possum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑