Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.5.8.2

DE OPTIONE VEL ELECTIONE LEGATA

inscriptio Pomponius libro sexto ad Sabinum

D.33.5.8pr. Si tibi electio servi et mihi reliqui legati sunt, decernendum est a prætore, nisi intra certum tempus optaveris, petitionem tibi non datu iri.

D.33.5.8.1 Si ex quattuor viriolis duæ, quas elegissem, mihi legatæ sint, sive duæ solæ relictæ sint sive ab initio duæ solæ fuerint, valet legatum.

D.33.5.8.2 Unius hominis mihi et tibi optio data est: cum ego optassem, si non mutassem voluntatem, deinde tu eundem optaveris, utriusque nostrum servum futurum․ quod si ante decessissem vel furiosus factus essem, non futurum communem, quia non videor consentire, qui sentire non possim: humanius autem erit, ut et in hoc casu quasi semel electione facta fiat communis.

D.33.5.8.3 Si rerum depositarum electio mihi relicta sit, et ad exhibendum cum eo, apud quem depositæ sint, agere potero et cum herede agere, ut is depositi agendo facultatem mihi eligendi præstet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑