Digesta Iustiniani 33.5.6
inscriptio Pomponius libro sexto ad Sabinum
D.33.5.6 Mancipiorum electio legata est․ ne venditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet prætor, nisi intra tempus ab ipso præfinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. quid ergo si die præterito, sed antequam venderet heres, vindicare legatarius velit? quia non est damnum subiturus heres, propter quod decernere prætor id solet․ et quid si die præterito, quem finierit prætor, heres aliquos ex servis vel omnes manumiserit? nonne prætor eorum tuebitur libertatem? ergo totiens actio deneganda non est, si omnia in integro sint․ idem est et si pignori aliquos ex his servis heres dederit post diem vel vendiderit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
