Digesta Iustiniani 33.5.21
inscriptio Scævola libro vicesimo secundo digestorum
D.33.5.21 Filium et uxorem heredes scripsit, filiam exheredavit et ei legatum dedit, cum in familia nuberet, centum et, cum in familia nupserit, his verbis: ‘insuper arbitratu Semproniæ matris eius mancipia decem, quæ confestim post aditam hereditatem meam a Sempronia uxore mea eligi volo: quæ mancipia, cum in familiam nupserit, dari volo. et si antequam nupserit, aliquod ex mancipiis decesserit, tunc in locum eius arbitratu Semproniæ matris eius dari volo, dum ad eam plenus numerus perveniat․ quod si Sempronia mater eius non elegerit, tunc ipsa sibi quæ volet eligat’․ quæsitum est, cum mater elegerit, an ea, quæ ex his mancipiis ante nuptias adgnata sunt, ad puellam supra numerum decem mancipiorum pertineant․ respondit, cum mancipiorum legatum in tempus nuptiarum testator transtulit, id quod medio tempore ancillæ enixæ sunt ad filiam non pertinere․ idem quæsiit, ante nuptias eorundem mancipiorum fructus et usus an ad Semproniam matrem pertineant․ respondit nihil proponi, cur ad matrem pro solido pertineant.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
