Digesta Iustiniani 33.5.20
inscriptio Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum
D.33.5.20 Apud Aufidium libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: ‘vestimenta quæ volet triclinaria sumito sibique habeto’, si is dixisset quæ vellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se velle dixisset, mutare voluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
