Digesta Iustiniani 33.4.ult
inscriptio Scævola libro tertio responsorum
D.33.4.17pr. Uxori ita legavit: ‘uxor mea quidquid ei comparavi et quod mihi dedit, e medio sibi sumat’: quæro, an dos prælegata videatur. respondit verbis quæ proponerentur videri et de dote legata loqui, nisi aliud testatorem voluisse probaretur.
D.33.4.17.1 ‘Titiæ uxori meæ, quanta pecunia ad me inve stipulationem dotis eius nomine pervenit, quæ dos est dotalibus duobus consignatis instrumentis centum aureorum’․ quæsitum est, an utramque summam consequi possit․ respondit nihil proponi, cur non possit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
