Digesta Iustiniani 33.4.7
inscriptio Papinianus libro octavo decimo quæstionum
D.33.4.7pr. Pater dotem a nuru acceptam filio exheredato legavit: heres patris opposita doli exceptione non ante solvere legatum cogendus est, quam ei cautum fuerit de indemnitate soluto matrimonio.
D.33.4.7.1 Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier dotem suam reciperavit, frustra filius de legato aget.
D.33.4.7.2 Sed si lex Falcidia locum in legato dotis adversus filium exheredatum habuerit et mulier solutionem ratam fecerit, propter eam quantitatem, quam heres retinuerit, utilis actio dotis ei dabitur. quod si ratum non habeat, defendi quidem debebit heres a viro, qui se defensurum promisit: sed si totam litem vir solus subierit, actio iudicati, si cautum non erit, pro ea quantitate, quæ iure Falcidiæ petenda est, adversus heredem dabitur.
D.33.4.7.3 Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier divertit, quamquam ipsa nondum præcipere dotem possit, non ideo tamen actio filii differtur: quia tunc isdem diebus filio solvi dotem responsum est, cum patri pro parte heres exstitit et ad præceptionem dotis soluto matrimonio, postquam heres exstitit, admissus est.
D.33.4.7.4 Si forte per errorem cautio defensionis omissa sit ex causa fideicommissi filius dotem acceperit, ut indebitum fideicommissum non repeteretur: cautionis enim præstandæ necessitas solutionem moratur, non indebitum facit quod fuit debitum: sed non erit iniquum heredi subveniri.
D.33.4.7.5 Quid ergo si patris heres solvendo non sit? nonne iuste mulieri dabitur adversus virum utilis actio dotis? cui dos perire non debet, quia non interposuit per errorem heres cautionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
