Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.4.6

DE DOTE PRÆLEGATA

inscriptio Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

D.33.4.6pr. Cum scriptum esset: ‘quæ pecunia propter uxorem meam ad me venit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato’, quamvis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere Alfenus Varus Servium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit.

D.33.4.6.1 Item ei, quæ dotem nullam habebat, vir sic legaverat: ‘quanta pecunia dotis nomine’ et reliqua, ‘pro ea quinquaginta heres dato’. deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et Servii auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si servus alicui mortuus aut pro eo centum legata essent․ quod verum est, quia his verbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata videtur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑